- CHOENIX
- CHOENIXmensurae gnus apud Graecos, continenstres coeylas, quantum diietim homini in cibum dabatur: unde dimensum Terentio. Vide Erasmum in adag. Choenicin ni insideto. Eadem mensura apud Romanos legitima; unde admodum simile veri est, quod ponit vir maximus Guil. Budaeus, tesseras frumentarias, quae singulis dividerentur, choenicarias fuisse. Quô positô facile intelligitur singularis in Historia Romana locus Aelii Spartiani, in Severo, c. 23. Moriens septem annorum canonem, ita ut quottidiana septuagena quina milia modiorum expendi possent, reliquit: e quo de multitudine turbae frumentariae coniectare poslumus. Constat enim in modio Romano choenices octo fuisse, quae legitima est mensura homini in diem alendo necessaria. Qua ratione turbam frumentantem, quae quottidianum demensum de publico accipiebat, ad sexies centena milia accessisse colligitur. Atqui frumentô publicô plebs solum et milites alebantur; certe civium tenuissimi quique solum. Quanta igitur universorum civium multitudo? Isaac. Casaubonus, Not. ad Spartianum.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.